Ruth 1

Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est. RAB. Christus, scilicet, in Bethleem Juda natus peregrinationem hujus mundi visitavit, cum uxore sua, id est, Ecclesia, et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati. RAB. Quem quidam Decalogum legis intelligunt, et uxorem ejus synagogam, et duos filios, regalem honorem et sacerdotalem: qui non solum in gente Judaeorum, sed et proselytorum copulam sibi acquirebant, sicut in tempore David, et Salomonis et aliorum factum est. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi praedicatores fuerunt. consummatio. Hi sunt apostoli qui aenigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathaei et de Bethlehem Juda orti sunt: qui coelesti pane satiati per praedicationem Evangelii fructum praedicationis collegerunt. Ephrathaeus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: Item, Et alibi: Marc. 6, XVI; Joan. 16.. . Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: etc. Et alibi: Psal. 66.. Vocabantur ergo duo populi per sanctos praedicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile. Post perfectionem pii laboris, scilicet de exsilio hujus mundi ad coelestia regna migraverunt, ut expleto mandato Decalogi acciperent denarium beatitudinis. . etc., Studiose satagit Ecclesia, ut plebes quas Apostoli et prophetae tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christianae religionis: quae Scriptura referente didicit, quia justus non derelinquetur, nec semen ejus quaerens panem, qui de coelo descendit Psal. 36.. Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: I Joan. 4.. Possunt haec synagogae convenire, quae retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effoetandi: . RAB. Vox synagogae veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis quae a viro, id est, David relicta: et a filiis, id est, regibus et principibus privata, sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi. . Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhaeret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quae ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth. . Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc saeculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Rom. 15.. . Gentilis populus obstinato animo praedicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi praeparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahae natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terrae. . Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suae finiri conspicit. Id est quando lex incarnationis suae ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicae passionis exprimit, quae mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, praedicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judaeorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, praedicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur. . .
Copyright information for VulgGlossa